A.I.A.C.E.: documenti
vai alla home pagevai a: indice dei documenti codificaticonsulta la bibliografia di riferimentovai a: pagina di ricercaconsulta le risorse informatichenotizie sulle autrici
Documento precedente

1143 settembre 3

Documento successivo

Conventus Sancti Egidii
In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno ab incarnatione eius MCXLIII, regnante Lodoyco (1), III nonas septembris. Sit notum omnibus quod discordia et lis que erat inter Ianuenses et Pisanos et comitem Ildefossum sic pacificata est. Talis [est quod nos] burgenses de Sancti Egidii pro rebus Ianuensium et Pisanorum quas comes cepit, reddemus vobis bis mille marchas argenti fini secundum subscriptos terminos, scilicet ad primum festum sancti Michaelis CC marchas et postea in secundo festo sancti Michaelis C marchas et postea in Aprili L marchas et postea in tertio festo sancti Michaelis L marchas et postea in <a>prili C marchas et postea in quarto festo sancti Michaelis C marchas, tali pacto quod sicut in quarto festo sancti Michaelis debent solvi CC marche de dimidio [an]no in dimidium annum, sic totum alium vobis solvemus donec v [obis] totum solvatur, computatione facta reditium (a) navium, videlicet CCL sol (dos) gilienses de illa navi que dant integrum usaticum apud Arelatem et de aliis navibus que non dant integrum usaticum secundum quod minus dederint minus dabimus ratione. Hos redditus navium vobis Ianuensibus et Pisanis solvemus et postea nos burgenses solvemus vobis tantundem de nostro ad [dimi]dium annum et sic de dimidio anno in dimidium annum vobis solvemus donec prescripte bis mille marche argenti fini vobis solvantur. Omnia hec prescripta nos burgenses solvemus vobis sine fraude et malo ingenio. Item ego Ildefossus comes salvabo vos et res vestras in villa Sancti Egidii ex hac parte Lunelli in omni potestate mea et in Narbona et de Narbona in antea vos non offendam nec offendere in aliquo loco faciam et hoc tenere bona fide promitto. Et ego Petrus, abbas Sancti Egidii , et nos burgenses eiusdem loci salvabimus vos et res vestras secure in villa Sancti Egidii et [in]po [testate] nostra bona fide et sine dolo, sed si forte contigerit quod aliquis Genuensium vel Pisanorum in potestate nostra inciderit in [adul]terium vel homicidium vel furtum, habebimus potestatem iudicandi eum secundum rationem et nostras consuetudines, [nulla] alia persona paciente penam propter illud crimen et si nos vel aliquis nostrum vos vel vestros vel res vestras offende [rit, quod ab]sit, infra XL dies viso nuncio vel litteris vestris certis emendabimus capite rationabiliter. Et ut hec prescripta [ firma et s]tabilia permaneant iuramus super sacrosancta quatuor evangelia ego Ildefossus comes (b) et ego P (etrus) , Sancti Egidii abbas [ et ego] Bartholomeus et Guiscardus consules et Pontius Archimbaldi, Guillelmus Imbiloti, Petrus Francigena, Guillelmus de Baiolis, Bernardus Bochardi , Iohannes de Chandivo, Guillelmus Amalrici, Iohannes Galterii, Guillelmus de Castronovo, Bonum Mancipium, Willelmus Garini, Marchesus, P [etrus de Operatorio], Iohannes de Petra, Garinus Malnas, Petrus Guillelmi, Pinorronus, Costantinus Roderil , Robertus Bastenalis, Rubaldus Frandrensis, Iordanus de Eresto, Garnerius (Soc) herii et multi alii. Igitur nos Ianuenses et Pisani, bona fide et sine dolo, remota omni occasione, facimus bonum finem [et pacem] bonam et firmam et integram tibi Ildefosso comiti et omnibus hominibus Sancti Egidii et omnibus tuis ut propter hoc scriptum maleficium nullam offensionem vobis inferamus nec vestris et volumus, mandamus ut homines Ianue sive Pise propter hoc maleficium non evitent portum Sancti Egidii et prescripta observent et salvabimus vos et res vestras in Genua et Pisa bona fide et sine fraude et in omnibus locis in potestate nostra. Et ego Lanfranchus Piper, consul Ianuensis ,et ego Willelmus Caim, consul Pisanus, hoc idem sacramentum quod nos facimus faciemus facere consulibus Genue et Pise de comuni infra quindecim dies postquam nuncium vel nuncios comitis vel abbatis sive burgensium videbimus. Si vero nos vel aliquis nostrum vos vel vestros vel res vestras offenderit, quod absit, infra XL dies viso nuncio vel litteris vestris certis emendabimus capite rationabiliter, et si forte contigerit quod aliquis hominum Sancti Egidii in Genua vel Pisa inciderit in adulterium vel homicidium vel furtum, habebimus potestatem iudicandi eum secundum rationem et nostras consuetudines, nulla alia persona paciente penam propter illud crimen. Et ut hec prescripta firma et stabilia permaneant, iuramus super sacrosanta quatuor evangelia ego Lanfrancus Piper, consul Genuensis ,et ego Willelmus Caim, consul Pisanorum Huius rei sunt testes Raimundus de Baucio, Rostagnus de Sabrano, Arnaldus Raimundi, Raimundus de Mailaco, Arnaldus de Castronovo, Bertrandus de Foz, Boniudas, baiulus comitis;
Ianuenses: Obertus de Isola, Paganus de Volta , Obertus Spinula, Rainaldus de Ceba Passamarus, Willelmus Cebolla, Ribaldus Spanellus;
Pisani: Anfossus, Rodulfus, Grotusdent, Rainerius Pandulfus Pilosus. Petrus Restagni scripsit mandato utriusque partis.
Isti sunt homines qui prescriptam convenientiam observare iuraverunt (c):Robertus, Guigem Ioht, Goltart, Gontard, Petrus (Bontone) , Paganius Dalez, Gilius Amato, Guillelmus Dalmacii, Petrus Bigoth, Bernard Adald, Ponz Ricard, Rainalt de Sanguigelm , Bernard Amat, Peire de Rodano, Guillelmus Guascu, Willelmus, Poncius gramaticus , Bernard Brunellus, Martinus, Petrus abbas , Gutefredus, Lombardus, Ponz Bernard, Peyre de Poschera, Georgius, Martin Michel, Bertran Brochard, Guillelmus, Constantinus de Belchayre,

Iohannes Celarius, Bernard Revelinus, Ponç de Bolena , Peire Gilii, [ Peyre] Robert, Petrus, Guillelmus, Rainerius, Willelmus Michel , Petrus de Sancti Egidii, Willelmus Martinus, Gerardus Becarius, Fulco, Petrus Aileii, Mainardus, Henricus de Podio, Ugo Tephanie, Willelmus Sava [rone], Petrus Malus Nasus, Petrus Gilidus Lemodiensi, Guillelmus Ponz, Stephanus de Clugnai, Willelmus de Caleri, Bernardus Golbertus, Peire Bernard, Iohannes monachus , Bernardus Goccus, Blamus,
Guido, Iohannes de Rocca, Raimundus Quintinus, Petrus Niger, Aimo, Willelmus Bliginus, Willelmus Genesus, Stephanus Guers, Bruno magister , Petrus Oldricus, Wi (llelmus) Baratarius Ponz, Stephanus Betlengarius, Ponç Salvage, Raimundus Almoinus, Peire Restang, Petrus de Mesana, Gerembaldus Iohannes, Gerardo Amato, Gilius de Sovra, Gerardus Salçet, Lantili [nus], Gerardus Aldemarii, Raimundus Guarnerii, W (illelmus) Bastonarius, Iohannes Raba, W (illelmus) de Bagnolo, W (illelmus) de Udezo, W (illelmus) Archimbalt, Raimundus Flota,
W (illelmus) de Leone, Ponç Benedictus, Peire Berli, Raimundus Uberti, W (illelmus) de Medele, Rodulfus Robertus . Burgenses: Bernardus Rascaç, Ripertus, Peire de Milgor, Bernardus de Marici, Petrus Alfanus, Gilius, Ponç Arberti, Amelius, Ricardus, Petrus Armano, Iofredus Petrus de Ponte, Iohannes de Morlano, Peire de Sanginesi, W (illelmus) Roberti, W (illelmus) Fortis, Iohannes de Selvagnac, Beraura de Ri, Bertram de Çereorta, Arnaldus Flammensis, Rainald Ottone, Raimundus Falco, Petrus Iohannis Bernardus, Ardoinus Michael ,
Petrus de Bedone, Petrus Constantinus, Iohannes Verrano , W (illelmus) Rodulfi, Petrus Rufus, Stephanus gramaticus , Alexander, Bonus Amicus, Gualterius, Petrus Goça, W (illelmus) Isnel, Gerardus de Paratico, Bernardus [ Petrus], Adalardus Petrus, Stephanus Andreas, Petrus Burgensis, Fulco Remutatus, Gili Fulcher, Gonsaldus Petrus Mancipium, W (illelmus) Barbarinus, Gerardus Beccarius, Symon Beccarius, MartinusBeccarius, Stephanus Gonteri, Briço , Petrus Angeri, Beltram de Co [n]bone.

tradizione:

Copia semplice del secolo XIII, Archivio di Stato di Genova, Libri iurium, I, Vetustior, c. 12v., dal registro del XII secolo [C]; copia semplice, Archivio di Stato di Genova, Libri iurium, VII, c. 12v. da C [D]; copia semplice, Biblioteca Universitaria di Genova, Libri iurium, I, ms. B.IX.2, c. 12v., da D [E]. Nel margine inferiore di D la seguente annotazione di Iacopo Doria: Nota quod comes Sancti Egidii et comes Tholose est idem. Segue albero genealogico dei conti di Tolosa (I Libri Iurium della Repubblica di Genova. Introduzione, cap. V).

verso:

Non è presente alcuna indicazione.

osservazioni:

Si trascrive qui integralmente l'edizione fatta nei Libri Iurium cit., I, n. 66, pp. 108-109. Rispetto alle regole editoriali seguite per il resto dei documenti si deve segnalare l'uso della parentesi uncinata < > stante a indicare un testo inserito dal trascrittore (Libri Iurium. Introduzione cit., pp. 177-179)

edizione:

Di E. Salvatori Boni Amici et vicini, pp.189-193; Liber Iurium Reipublicae Genuensis, I, n. 80; Codice diplomatico della Repubblica di Genova, I, n. 126; Burchielli, Studio preparatorio, n. 45, pp. 135-140; I Libri Iurium, I, n. 66, pp. 108-109.
torna su