A.I.A.C.E.: documenti
vai alla home pagevai a: indice dei documenti codificaticonsulta la bibliografia di riferimentovai a: pagina di ricercaconsulta le risorse informatichenotizie sulle autrici
Documento precedente

1165 aprile 29, [Narbona]

Documento successivo

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti amen. Ego Ermengarda , vicecomitissa Narbonensishominibus meis facio iurare pacem et ab hodie in antea omnibus diebus vite mee firmiter tenere eam faciam Pisane civitati et omnibus hominibus qui modo de Pisano consulatu sunt vel in antea erunt, in personis eorum et in omnibus rebus ipsorum, in mari et in terra, in stagnis et in fluminibus, in portu in introitibus et in exitibus, in eundo et in redeundo, sanos et naufragos et in qualicumque modo venierint in potestativo meo salvare cum bona fide et sine enganno in toto districto meo. Si vero aliquando contigerit quod homines de potestativo meo offendant homines consulatu Pisano , postquam ego Ermengarda de Narbona, vicecomitissa monita fuero nuncio certo, vel sigillo consulatus Pisani , infra XL dies, secundum plenam iusticiam, offensam faciam restituere. Hec omnia que superius scripta sunt de pace ista, ego Ermengarda predicta tenebo et attendere faciam bona fide et sine enganno.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti amen. Ego Ugo Pagani, legatus Pisane civitatis iuro per me et per omnes consules civitatis Pise, qui hodie ibi sunt vel in antea erunt, pacemhabere et tenere ab hodie in antea domine Ermengardi de Narbona vicecomitisse omnibus diebus vite sue et omnibus hominibus de Narbona et de tota terra sua presentibus et futuris in personis eorum et in omnibus rebus ipsorum, in mari et in terra, in stagnis et in fluminibus, in portu in introitibus et in exitibus, in eundo et in redeundo, sanos et naufragos et in qualicumque modo venierint in potestativo nostro salvare cum bona fide et sine enganno in toto districto Pisani consulatus. Si vero aliquando contigerit quod homines de consulatu Pisano offendant homines de potestativo Ermegardis de Narbona Pisani consules postquam moniti fuerint, nuncio certo, vel sigillo Ermengardis predicte, infra XL dies, secundum plenam iusticiam, offensam facient restituere. Hec omnia que superius scripta sunt de pace ista, ego Ugo Pagani tenebo et attendere faciam si Deus me adiuvet et sancta evangelia bona fide et sine enganno
Factum est hoc anno domini Ihesu Christi MCLXV , mense aprilis, III kalendas madii, feria V (1), regnante rege Lodovico in Francia (2).
Hanc pacem iuraverunt cum Ugone Pagani isti qui sunt subscripti: comte Gerardi de Massa (n) ia, Bartolomeus quondam Galfridi, Girardus de Lescudo, Rainerius Gaiolinus, Strambo de Ponte, Ugo Granzio.
De Narbona iuraverunt Arnaldus de Vitrac, Raimundus de Triavilla, Petrus monetarius, Guillelmus Bernardi, Guillelmus monetarius, Petrus de Bosco, Guillemus de Volta (a).

tradizione:

Originale, Archivio di Stato di Pisa, Diplomatico Atti pubblici [A]

verso:

Di mano forse trecentesca: pace;carta di pacti tra i pisani et la contissa di Nerbona nel 1164; di mani moderne: atti pubblici, 1165 aprile 29;1185, n. 1.

osservazioni:

Pergamena in ottimo stato. Divisa chirografica nella parte superiore formata dalle lettere dell’alfabeto.

edizione:

Di E. Salvatori Boni Amici et vicini, pp.193-194; Molard, Documents sur le midi, pp. 73-74; ed. manoscritta L. Navarretti, Memorie pisane, Pisa, sec. XVII n. 14.
torna su