A.I.A.C.E.: documenti
vai alla home pagevai a: indice dei documenti codificaticonsulta la bibliografia di riferimentovai a: pagina di ricercaconsulta le risorse informatichenotizie sulle autrici
Documento precedente

1177 gennaio, Tarascona

Documento successivo

Sit notum scire volentibus quod dominus Ildefonsus, Dei gratia illustris rex Arago (num) , comes Barch (inone) et marchio Provincie, reducto ad memoriam quanta, quam vetera (a) et quam fructuosa fuerit olim dilectio inter predecessores suos, principes utique gloriosos et venerabiles viros consules Pisanorum cum probis hominibus et populo, quantumve utilitatis et commodi utrique provenerit (b), comuni inquam assensu et voluntate precedente dignum duxerunt et bonum pacem inter se reformare et facere antiquam etiam renovantes dilectionem; quod quidem fecit dominus rex, precibus et mandato consulum senatorum totiusque Pisarum populi, cum nobili viro et strenuissimo milite domino Ildebrandino , qui tunc temporis consul erat (c), ad hoc agendum ab eis elegato. Tenor autem [pacis] talis est, quod omnes homines (d) domini regis cum rebus suis, qui sunt vel erunt a Salsis usque ad fines terre regis versus Hyspaniam, salvi sint semper et securi ubique terrarum et maris et omnium aquarum ab omnibus hominibus Pisarum quicquid actenus in...ene (e) factum sit ab utrisque. Pisani quoque a Salsis villa(1) usque in extremitates dominii domini regis versus Hyspaniam, securos se sentiant esse et tutos cum rebus suis ab omnibus hominibus eiusdem regis ubique terrarum et maris et omnium aquarum. Adiuncto etiam quod aliquis Pisanorum, nichil (f) causa ducatus alicuius sive securitatis dare cogatur meo supradicto dominio regis in mari, videlicet, sive in terra aut in fluminibus et stagnis, exceptis antiquis usaticis quod sui antecessores cum ipsis Pisanis habuerunt et tenuerunt. Hoc autem pretereundum non est, quod dominus rex salva et sana remittit omnino et concedit Pisanis naufragia ubicumque in tota predicta terra vel maris (g) regis, ipsa naufragia fieri fortuito casu contingeret, et econverso Pisani hominibus regis naufragia remittunt, ne inter dominium eorum homines regis predicte terre aliquid causa naufragii amittere debeant. Item si quam decetero altera partium cum altera novam faceret querimoniam per litteras sigillatas sigillo regis vel consulum, intra quadraginta dies post litterarum subscepsionem querelator iustitie plenitudinem consequi (h) debet nisi per eum steterit. Si vero, quod absit, utraque pars aut altera in tam utillima pace in perpetuum constituta aliquando omnino dissentiret, ita quod eam tenere nollet, a die illo quo pax in irritum verteretur et alteri partium reddita fuerit, usque ad annum nichil (i) quicquam (k) mali sibi faciant ab invicem ac si toto illo anni spatio pacem inter se haberent; quod autem de naufragiis remittendis dictum est, ita intelligatur, scilicet in tota terra que est a Turricella usque in fines terre regis versus Hyspaniam sine omni exceptione; in alia vero terra que [ intra] terminos supradictos continetur, in his tantummodo locis remittuntur naufragiaquibus ipse ab aliis esset accepturus. Ut autem hec supradicta firmius compleantur et teneatur (l) iuravit pro parte regis Raimundus de Teçon etDalmatius Debiere, mandato domini regis. Ex parte vero consulum [ Pise] iuravit dominus Ildebrandinus idem super animam suam et sociorum.
Actum est hoc apud Terrasconem, mense ianuario, anno Domini millesimo centesimo septuagesimosexto.
Signum Ildefonsi regis Arago (num) , comitis Barch (inone) et marchionis Provincie.
Huius rei testes sunt dominus Terragonensis archiepiscopus , Petrus de Cardone, Arnaldus de Darnitiis, Ugo de Bas, Aimerrigus Narbone, Gassaranus de Salis, Arnaldus de Villa Mulorum, Berlingarius de Cardona, Arnaldus de Palatholo, Bernardus de Auriaco cum aliis quam pluribus nobilis viris.
(SN) Ego Ugo, domini excellentissimi romanorum imperatoris triumphatoris semperque augusti publicus tabellio, predictis omnibus interfui ac predicta domini serenissimi Arago (num) regis et domini Ildebrandini Pisanorum consulis mandato atque rogatu scripsi atque firmavi et complevi. Qui Ugo olim fui filius Bernardi Marignani.

tradizione:

Originale, Archivio della Corona d’Aragona, Cancillerìa, pergamene Alfonso I, carp. 46, n 214 [A].

verso:

Di mani moderne: n 278, carpete 46, 214, Alfonso I.

osservazioni:

Pergamena in buono stato con piccolo foro nel quarto finale. Divisa chirografica nella parte inferiore formata dalle lettere dell’alfabeto. La data cronica riguarda solo l’anno (1176) e il mese (gennaio) senza ulteriori precisazioni. Sebbene il notaio redattore sia un pisano (Ugo Marignani) è tuttavia molto probabile che egli abbia usato lo stile “fiorentino” dell’Incarnazione, che proprio in questi anni sostituiva in Catalogna lo stile dell’Era di Spagna (A. Cappelli, Cronologia, p. 17). Di conseguenza l’anno delle redazione sarebbe il 1177, che rientra perfettamente all’interno del periodo in cui il console Ildebrando condusse la sua missione diplomatica in Catalogna, Linguadoca e Provenza ( si veda in proposito il documento al numero 8 e il documento alnumero 9).

edizione:

Di E. Salvatori Boni Amici et vicini, pp.197-199; Alfonso II Rey de Aragón, Conde de Barcelona y Marqués de Povenza. Documentos (1162-1196), n. 229; Regesti: J. Mirtet y Sans, Itinerario del rey Alfonso I, p. 399; J. Caruana Gómez, Itinenario de Alfonso II de Aragón, p. 93; R. Conde y Delgato, L. Galoppini, La corona de Aragón y Pisa1113-1406, n. 2.
torna su