A.I.A.C.E.: documenti
vai alla home pagevai a: indice dei documenti codificaticonsulta la bibliografia di riferimentovai a: pagina di ricercaconsulta le risorse informatichenotizie sulle autrici
Documento precedente

1221 maggio 19, Hyères

Documento successivo

In nomine Patris Filii et Spiritus Sancti amen. Proborum semper est consuetudo virorum [ inter] quos virtus viget et pre [valet] omnem [ a se] scandali materiam amputare et mutuis inter se pacis et concordie foederibus colligare. Inde est quod nos Amelius de Tollus et [ Rogerius et] [ Boni]fatius et [ Gaufredus Iratius et Guillelmus de Gardes,] [ domini] castri Arearum, generali consilio nostrorum militum et proborum hominum requisito, convenimus et promittimus vobis Fulquoni Dato et Fulquoni [ Lunardo] et Clementi [ missis nostris apud Pisas pro pace facienda], recipientibus pro Bonacurso Henrici de Cane, Dei gratia Pisanorum potestati, et pro civitate Pisana et pro comuni Pisano et eius fortia et districtu, et ad sancta Dei evangelia iuramus per nos et heredes nostros sive successores nostros et homines omnes predicti castri et fortie et districtus [ nostri] ab hodie usque ad annos vigintinovem firmam pacem tenere cum civitate Pisana et cum omnibus hominibus Pisane civitatis et eius fortie et districtus, et salvabimus eos in personis et rebus, in terra, in mari et in aqua, sanos et naufragos, in castro vocato Arearum et eius tota fortia et districtu contra omnem personam et locum et quod non offendemus nec offendi faciemus [ vel consentiemus offensionem fieri alicui homini civitatis Pisane vel eius] districtus vel fortie in persona vel rebus, in terra [ vel aqua.] [ Et si quis de] [ castro] dicto Arearum, vel eius districtu aut fortia, [ offenderit aliquem Pisanum, vel hominem Pisani districtus] vel fortie in persona vel rebus, post factam inquisitionem ante nos, vel consulem, vel rectorem, vel aliquem nostrum, per nuncium vel per nuncios Pisanorum vel per literas sigillatas sigillo comunis Pisane civitatis, nos illud de quo facta fuerit [querimonia reddemus, vel reddi] faciemus, si res extiterit infra dies octo, et hoc si de re fuerit facta reclamatio. Si vero de alio quocumque reclamatio fuerit, iustitiam exinde reclamatori faciemus, vel fieri faciemus ipsi vel alii pro eo infra dies triginta aut conventionem [ ad voluntatem parti]um. Et sententiam datam et conventionem factam firmam et ratam habebimus et tenebimus ac teneri faciemus et executioni mandabimus sine fraude. Et nullum consilium vel adiutorium persone vel rei dabimus vel dari faciemus nec ut [ detur] ab aliqua persona districtus Arearum concedemus vel patiemur [ alicui per]sonae que offendere debeat, vel offendere [ possit] Pisanos vel homines de eorum fortia et districtu in personis vel rebus. Et non mittemus nec mitti faciemus litteras vel rectori aut consulibus aut dominatoribus [ Pisane civitatis] pro re alicuius persone que non sit de Areis vel de eius districtu ablata a Pisanis vel hominibus de eius districtu pro dampno ei facto ab eis, sive pro ratione facienda. Si qua [ inde offensio facta fuerit] infra pred [ictum terminum,] non intelligatur propterea pax rupta nec rupta sit, sed emendatio debeat fieri; et si contigerit nos recipere [ vel instituere] consules, vel rectores, illos faciemus tenere et iurare pacem superius scriptam et iuratam. Hanc autem pacem superius scriptam et statutam(a) dominorum militum ac proborum hominum Arearum ad sancta Dei evangelia tenere et servare bona fide iuraverunt Guillelmus Athanulphus et Raimundus Gantelmus milites et Guillelmus de Dracone et Bertrandus milites et Petrus Audebertus et Gaufredus et Gontelinus milites et Petrus Raimundus de Caneto et Bonifacius milites et Petrus Raimundus et Petrus Sartre iurisperiti et Pontius Amelius et Girardus iurisperiti et Bertrandus de Folqualerio et Leo et Petrus Maial [ricus] et Iordanus Alasardus et Amiguetus et Sicardus et Raimundus Doelle mercatores et alii infiniti probi homines et milites castri Arearum. Et taliter statuta dominorum et militum ac proborum hominum castri Arearum suprascripti domini et Fulquo Dat et Fulquo Leonardus et Clement missi pro pace facienda apud Pisas, recipientes supradicta statuta nomine Pisane civitatis et districtus, me magistrum Rostagnus Arearum publicum notarium scribere rogaverunt.
Acta sunt hec omnia suprascripta et iurata in castro Arearum ante portale Sancti Pauli, presentibus Guillelmus Raimundo iurisperito, Arnaudo notario Arearum, Guidone Chabarllenco testibus ad hec rogatis et pluribus aliis.
Et ego magister Rostagnus Arearum publicus notarius prefatis omnibus interfui et hanc inde cartam scripsi et firmavi et signavi hoc modo (SN). Anno dominice incarnatione millesimo duecentesimo vigesimo secundo, indictione nona, quartodecimo kalendas iunii.

tradizione:

Originale, Archivio di Stato di Pisa, Diplomatico Atti Pubblici [A].

verso:

Di mano coeva Pax inter Pisanos et dominos Arearum 1222; di mani recenti: Atti pubblici t. XXIII,n. 10, Atti pubblici 1222 maggio 19 ind. IX.

osservazioni:

La pergamena è in buono stato ma l'inchiostro è molto sbiadito nella prima metà del testo, che risulta pertanto in gran parte illeggibile. Le integrazioni sono tratte dalla trascrizione del Navarretti. La data segue lo stile dell’incarnazione secondo l’uso pisano. Fori e nastro nella parte finale, ma il sigillo è andato perduto.

edizione:

Trascrizioni manoscritte Archivio di Stato di Pisa, Carte Bonaini, busta VI con la data 1221; L. Navarretti, Memorie pisane, 3 voll., Pisa, sec. XVII, I, n. 86; cit. G. Rossi Sabatini, L'espansione di Pisa nel Mediterraneo fino alla Meloria, Firenze, 1938, p. 96; E. Salvatori Boni Amici et vicini, pp.228-230.
torna su